Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 5. (Budae, 1835.)

predictis partibus presentes litteras duximus con­ferendas, quas cum eedein partes nobis retulerint, in formam priuilegii rescribi faciemus. Datum feria quarta proxima post octauam Pasce Domini. Anno eiusdem Millesimo trecentesimo tricesimo quarto. Nos igitur iustis et legitimis peticionibus eiusdem Andree fauorabiliter inclinati easdem lit­teras, nobis exhibitas omni prorsus vicio et su­spicione carentes, de verbo ad verbum sii\e dinii­nucione et augmento presentibus inseri fecimus et conscribi, appensioneque sigilli nostri com­muniri, eidem easdem duximus concedendas ad cautelam prenotatam, Datum in profesto Nico­lai Confessoris. Anno Dom. Miilesimo quadrin­gentesimo vigesimo nono." Ex protograplio apud Bereghienses Petroezios hahito. CXXXIV. An. Ch. 1334. Comes Arnoldus , stirpis familiae Bdnfi de Lendua stipes, in possessione sua Poloske clauslrum Dominicanis fundat. V. nro CXXXVIH. CXXXV. An. Ch. 1334. Casimirus li. P. priuilegium Scultetiae prc Martino de Szafflar confirmat. In Christi nomine. Quod Magnifica Princi­pum decreuit auctoritas, ratum et firmum debet permanere: Nos igitur Casimirus, Dei gratia Rex Polonie, notum fieri volumus, quibus expedit, vniuersis: Quod Martinus Scultetus noster de Szaf­flar, accedens ad presenciam nostram, nobis hu­militer supplicauit, vt priuilegium scultetie sue ibidem de Szafflar dignaremur confirmare, cuius priuilegii tenor erat talis: In nomine Dom.Ainen.

Next

/
Oldalképek
Tartalom