Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 5. (Budae, 1835.)
Cunctorum perit memoria, nisi seruatis autenticis et testimonio fide dignis litteris acta legitime fuerint insignita. Nos igitur Zbigneus, incliti regni Poloniae Cancellarius et Prepositus Cracouiensis, notum fieri volumus, quibus expedit, vniuersis: Quod consideratis fidelibus et inspectis seruiciis, que nobis Leopoldus, noster fidelis Minister, exhibuit et in futurum prestante Domino se promisit impensurum, vbi valet de iure et honore, eidem Leopoldo et per ipsum suis legitimis successoribus sculteciam nostram in Szafflar, quam emimus iusta nostra pecunia, scientibus multis probis viris et honestis illius territorii, cum libero molendino, taberna, duobus laneis, sexto denario census reuindicati, et cum omnibus aliis iuribus, que ad ius teutonum Magdeburgense pertinere dignoscuntur, dedimus et tradidimus iure hereditario in perpetuum possidendum, nihil penitus iuris in ipsa scultetia, prout alii sculteti ipsam possidebant, pro nobis reseruando. Dantes sibi plenam potestatem dictam scultetiam, cum vniuersis iuribus, que in antiquo priuilegio continentur, et prout ipsam alii sculteti possederunt, vendendi, tenendi, commutandi et dandi, cui voluerit, honesto tamen viro, qui ad hoc valuerit, pro libitu sue voluntatis. In cuius rei memoriam presentes litteras sibi dari mandauimus, nostri sigilli munimine consignatas. Actum et datum in Cracouia sub Anno Domini Millesimo trecentesimo tricesimo quarto. In die Beati Egidii Confessoris. Testes huius donacionis sunt isti: Dominus Iohannes, Plebanus noue ciuitatis in Dunajetz (Cf. Supplem, Bardosi Anal. I. Not. 71. et sqq). Dytko, aduocatus noue ciuitatis in Dunajetz, Nicolaus Sculte-