Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)
um, si necesse fuerit, ipsum iegilima aut ralionabili causa impediente f maxime si id necessitas postulauerit, celehrabit. Pro eius capellani sustentatione ad dictae Missae onus subeundum, ordiuo, dispono duas vineas meas; quarum vna sita est in Holmey, iuxta vineam Teuffunkesy, et alia sita est ex opposito Meynoldsprun , quae vocatur Groseer. Item quatuor libras reddituum super domum meam, viciuam domui Marci, filii Marcolpliy; de quibus quidern quatuor libris emptor eiusdem domus duas libras aequi valentes reddiluum in tam securo et tuto loco, prout dicta domus est posita, comparabit; residuas vero duas libras pepetuas de ipsa domo deseruiet debilis terminis et consuetis. Item allodium meum situm foris ciuitatem, in contrada , quae vocatur Houchstraz, item triginta tres libras denariorum Yiennensium, minus sexaginta denariis, de quibus per Dominum Ioannem longum, et Magistrum Paulum comparata est domus , cum agris et horto olerum, pro duodecim libris denariorum; residui vero denarii in structuram eiusdem domus exponentur pro capellano eodem. Item breuiarium meum, et speciales missas, item vnuin calicem, integrum ornalum, cappam , Crucem, et omnia alia sacraria , et vnum librum inissalem. Quae omnia idem Capellanus pro suis vsibus tenebit perpetuo, et libere possidebit. Dictus etiam Capellanus de redditibus trium librarum, quas super domo, sita iuxta domum Bernardi sorory Domini Nicolai , tunc Plebani ad Sanctum Michaeiem , ex opposito Monialium sibi deputaui. Aniuersarium meum et Parentum meorum s o 1 u m(?) videlicet cum decern et octo solidis denariorum peragere lenebitur, cum