Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)
decem libris cerae, pane, vino et carnibus, quanto decentius eL honestius poterit, qualibet occasione remota; residuos vero sex solidos denariorum pro lumine perpetuo in ecclesia ibidem habendo exponet. Si quid vero de eisdem denariis superflui forsitan remaneret, hoc in vsus capellanorum et pauperum penitus erogabit. Idem etiam Capellanus diebus Dominicis et festiuis, certis horis, nisi legitime praepeditus fuerit, praesertim matutinis Missis et Vesperis interesse superpelliciatus tenebitur, et praedictis Dominis Praeposito atque Capitulo obedientiam debitam exhibere. Et si idem Capellanus aliquod crimen adeo enorme et notorium, quod nulia tergiuersatione posset celari, perpetraret, per dictos Dominos Praepositum et CapituI um debet emendari ? si emendai i non posset, omnimode remoueri, et per dictos Patronos, consanguineos, et haeredes alius idoneus praesentandus, eisdem Praeposito et Capitulo subrogari. Si autem in futurum , per dictum Ioannem Gayzmir, seu haeredes suos, aut consanguineos meos quoscunque in praeiudicium eiusdem ordinationis meae aliquid contingeret attentari; aut si ydem infra statuta tempora canonum vnum perpetuum capellanum actu sacerdotem, aut alium idoneum ; qui infra statuta tempora canonum procedat et velit ac possit eamdem inissam singulis diebus , vt praemittitur expedire , negligerent praesentare; ex nunc emenda et prouisio eiusdem Capellani praefatis Dominis Praeposito et Capitulo , qui tamen nullum ex se ipsis eidem Missae praeficere possent, nec debent, nec sibi ipsis eamdem vendicare tenentur, debet accrescere pleno iure. Vt igitur cuncta praemissa rata et inconuulsa perenni