Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)
reseruari. Ego igitur Petrus , Strigoniensis , Posoniensisque Ecclesiaruin Canonicus, ad vniuersorum tam praesentium, quarn futurorum notitiam cupio peruenire : Quod iuxta doctrinam Euangelicam , qua indifferenter primum iubemur quaerere regnum Dei — delector ex intimis, vt terrenis affectibus conculcatis , per pietatis exercitia virtuosa , ac per diuini instaurationern et amplificationem ministerii promereri valeam Diuinitatis propitiationem perpetuam, pro instabili etiam statu stabilem, pro luteo incolatu sidereum, et pro terreno cultu coelicum lucrari. Sano igitur, et maturo vsus consilio, non dolo seu adulatione circumuentus, sed sponte , liberaliter et ex certa scientia in laudem Dei, et gloriosae V irginis Mariae, omniumque Sanctorum, nec non ad animae meae et progenitorum, ac successorttm meorum animarum remediura et salutein, et omnium illoruVn a quibus mihi quidpiam promotionis et vtilitatis obuenit, ordinaui et disposui vnam missam perpetuam in ecclesia Sancti Saluatoris et non alibi, singulis diebus celebrari, per capellanum perpetuum, videlicet Dominum Georgium, per me in praesentiarum ex consensu et bona voluntate Dominorura Praepositi et Capituli Ecclesiae Posoniensis institutum, et in posterum per Ioannem, dictum Gayzmir, et suos haeredes, haeredurnque suorum successores, ac filios consanguineos, et successores meos, post decesstim eorum, videlicet dicti Iohannis et haeredum suorum praefatis Dominis Praeposito et Capitulo ibidem, quos ad hoc exeqtiendum in patronos praesentibus deputaui. Qui quidem Capellanus eamdera missam singulis diebus per se vel per aliura Presbiterura idone-