Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)

CCLXXVII. A. Ch. 1341. ldem Capitulum priuilegiales Elisabeth Iie­ginae , de anno 1280. pro JTanch , filio M. loannis , nepotis Geublini, transumit. Nos Capitulum Beati Martini de Seepus, me­moriae commendantes vniuersis, quibus expedit, significamus praesentium per tenorem: Quod Hanch , filius Magistri Ioiiannis , nepos Goblini , Scriptoris de Leucha, ad nostram personaliter ac­cedens praesentiam , exhibuit nobis litteras priui­legiales Serenissimae Dominae Elisabeth, felicis recordationis, condam Illustris reginae Hungariae, a nobis humiliter postulando: quod quia ipsas lit­teras propter varia viarum pericula, et incommo­da, secum de loco ad Iocum deportare formida­ret; vt easdem sub sigilli nostri testimonio ad cau­telam facere rescribi dignaremur. Quarum tenor talis est: Nos Elisabeth (v. ad an. 1280) Nos igi­tur iustis et legitimis petitionibus dicli Hanck an­nuente iustitia fauorabiliter inclinati , easdem lit­teras de verbo ad verbum praesentibus inseri fa­ciendo, nostri sigilli appensione ad cautelam du­ximus communiri. Datum feria quarta proxima post festum — — Anno Domini MCCCXLI. " F.x autographo; Kaprinai suh J3. Tomo XVIII. nro XCIII. pag. 171-2 CCLXXVIIL An. Ch. 1341. Petrus Strigon. ac Poson. Canonicus mis­sam quotidianam in Ecclesia S. Saluatoris celebran­dam fundat. In nomine Domini Amen. Labilis humanae conditionis exposcit memoria , gesta perenniter duratura ? scripturarum serie futurorum nolitiae

Next

/
Oldalképek
Tartalom