Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)
sentinm, quibus expedit vniuersis, quod quia mohasterium B. Yirginis de Kolosvar fundatio (dotatio ) sancti regis Ladislai exstitit, et ob lianc causam ad protectionem regiarn et nostram immediate spectare dignoscatur ; nos idem monasterium cum omnibus suis possessionibus et bonis in nostram recipientes protectionem, et tutelam specialem , e manibus quorumcunque Baronum et Nobilium volumus segregari. Quamobrem fidelitati Vniuersitatis vestrae firmiter ac districte praecipiendo mandamus, quatenus nullus praelibatum monasterium et Fratrem Ioliannem, nunc eius Abbatem, in nostrum Capellanum assumtum, ac possessiones et bona praesumat ac debeat absque iuris ordine regalis aut reginalis in aliquo molestare; alioquin, si quis liuius gratiae retractator extiterit , regalem et reginaiem indignationem | se sentiet incursurum. Datum in alto Castro, in dominica prima aduentus Domini Anno MCCCXLI." Apud Fridvalszky Reg. Vng. Mar. pag. 76, Katona H. C. Tumo IX. pag. 208—9, CCLXIII. A. Ch. 1341. Guido S. si. L. parochiam Ofalu cum conuentu Carthusianorum de S. Antonio , egestatis ipsorum leuandae gratia , "vnit. Guido , miseratione diuina, tituli S. Ceciliae Presbiter Cardinalis, Apostolicae Sedis legatus j dilectis in Christo Priori et Conuentui Monasterii S. Antonii in Cyps, iuxta Donaycz, Ord. Carthusiensis, Strigoniensis Dioecesis, salutem inDomino. Iilas petitiones ad exauditionis gratiam admittimus non indigne, per quas Ecclesiarum et monasteriorum vtilitati consuiitur, et personarum