Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)
liecessitatibus prouidelur. Exliibila siquidem nobis yestra petitio continebat: quod fructus, redditus et prouentus monasterii Vestri praedicti sunt adeo tenues et exiles, quod ex ipsis non potestis secundum Vestri status decentiam commode sustentari; et incumbentia vobis onera supportare. Nobis propterea humiliter supplicastis , vt vobis ex liac parte paterno compatientes affectu prouidere super his de opportuno remedio misericorditer dignaremur, et parochialem Ecclesiam, vocatam Parochiam antiquae villae, ecelesiae Strigoniensis Dioecer>is, cuius praesentatio ad vos pleno iure noscitur pertinere, cum omnibus iuribus, et pertinentiis suis praelibato monasterio Vestro vnire, et incorporare de speciali gratia dignaremur. Nos igitur de praedictis debita informatione recepta, volentes vobis et eidem ecclesiae super his, quanto salubrius possumus^ prouidere, praedictam Parochialem Ecclesiam cLim omnibus iiu ibLis et pertinentiis SLiis authoritate, qua fungimur, praelibato Vestro monasterio praesentium tenore vnimus, incorporamus, et in perpetuum annectimus; ita quod cedente vel decedente rectore eiusdem Ecclesiae, qLii nunc est , vel ipsa quocunque alio modo vacante, liceat vobis et sLiccessoribus vestris, qui pro tempore fuerint, praedictam Ecclesiam cuin iuribus et pertinentiis suis in corporalern possessionem eiusdem ingredi, ac etiam libere apprehendere et tenere, ipsiusque fructLis, redditus et prouentus in suos vsus conuertere, consensLi alterius cuiuscunque minime requisito; reseruata tamen et assignata perpetuo Vicario, a vobis, et successoribus vestris praedictis, instiluendo , in ecclesia praedicta, qui curam animarunt