Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)
A limitibus liis nec ferali plaga ad Ottingam An. 915. accepta, nec clade omnium maxima ad Augustam V rindelicorum A. 955. perpessa sunt vltra Melkinense castrum ( Erlaffum ) repulsi; quod laudalus Hormayr sequentibus affirmat: „ Kaiser Otto schritt vor der Hand nocli nicht zurWiedereroberung des verlohrnen Osten. Ja es sclieint, die Lande an der Mur, Raab und Drau seyen friiher wieder vollig deutsch, und in den bayerischen^ oder Carentanischen Gauen-Yerband, und Herzogs-ambacht wieder eingezogen worden, als die zwischen der Enns, und Erlaf ? und dem Kalilengebirge. < £ 1. c. p. 15. Conradus sane Abbas Melkiensis palam asserit Castrum Medelik (Melk) Geysam potentissimum vsque annum 984. tenuisse: „Anno 984. Leopoldus (Babenbergensis, al. Generosus) terram hanc adiens, castrum munitissimum i n m o n t e n o s t r o s i t u m , corrupto nomine Medelik ( Melk ) vocatum, quod potentissimus homo nomine Gyzo (Geysa) tenebat, magna vi cepit, atque destruxit, ibique XII. Canonicos, ne videlicet aliqua in eo munitio restaurari possit, instituit." Concinit Aloldus, paene synchronus de eodem Leopoldo perhibens: „ Medlicum , praecipuum Barbarorum nidum , cum multis et fortissimis militibus aggressus, grauiter eum locum impugnauit, et expugnauit feliciter, Vngaris expulsis et longe prouincia repulsis. " Ad an. 979. Reliquam Austriam a monte Commageno Principem Geysain retinuisse idem Aloldus testis est: „ Interim tamen Osterrichiam , a maioribus suis ea maxima parte occupatam, non diinisit; sed constanter retinuit. Neque suos, ibi commo-