Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)

mnibus clu isli fidelibus, quibus praesentcs patue­rint salutem in salutis largitore. Homini circa di­uina animum solicitanti aeterna accrescunt praemia, et status temporalis praeconium Jaudabilter. Hinc est, quod nos diuino ducti amore ob spem futu­rae feJicifatis, et subsidiuin aeternae beatitudinis eccJesiam lapideam in vico de Yenetiis adhonorem Beatissimae Annae Matris virginis gloriosae, licet non complete, construxerimus ; tandem consideran­tes talem locum esse pro deuotione, et orationi­bus aptiorem , ibidein claustrum ligneum, animum habentes tamen ad operam lapideam, pro conuen­tu sororum, seu monialium religionis S- Clarae de ordine fratrum lninorum, fieri fecimus. vnum e­iusdem ecclesiae quoad diuina officia tam diurna, quam nocturna ceJabranda, et ad alia ecclesiastica sacramenta tantum exercenda eidem conuentui an­nectendo iuribus dioecesanis, rectore cum plebe sua, nobis et nostris successorihus penitus reser­uatis. Ad quod quidem claustrum quasdam soro­res de tertio ordine B. Francisci vitae, et nomine illarum religionis S. Clarae per Discretum virum M. Ladislaum Lectorem Budensem Yicarium no­strum generalem introduci fecimus in corporali possessione memorati conuentus easdem statuendo, et quia spiritualia sine temporalibus neceseariis e­xerceri nequeunt, ideoque dictum claustrum, seu conuentum dotauimus eo modo, quod possessio­nem Zeben vocatam in Comitatu Bihariensi in vi­cinitate possessionis Zanthov existentem, quam Ma­gistri Nicoiaus, et Ioannes fratres nostri karissimi ex liberalitate nobis praedicto conuentui condo­nandum annuerant, vna cum terris sessionalibus acduobus molendinis influuio Yenzus pernoscon-

Next

/
Oldalképek
Tartalom