Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)
structis, ac aliis vtilitatibus ad eandem pertinentibus , nec non medietatem cuiusdam vineae Luta dictae, eius alia medietate monasterio S. Emerici remanente , ac etiam medietatem alterius vineae Mocli nuncupatae , per vxorem Comitis Blasii legatam, alia medietate eiusdem pauperibus circa EcclesiamS. Spiritus degentibus similiter relinquentes. Item adhuc duo molendina pilatoria vulgariter KoJov(Koilo) dicta nouo ingenio propriis cum expensis in fossatum seu alueum nouum recepta pro cotticlianis expensis ferendis, ita tamen ; quodComes Blasius de Olaszy , qui alterum eorum ex nostra concessione pro tempore possidebat, ipso autem decedente, sicut et alterum remanebit saepe dicto claustro, seu conuentui perpetuo possidendum: nec non medietatem loci molendinorum olim per Lukam in forma testamenti sui nobis et fratribus nostris de Capitulo communiter legatorum in portionem Episcopalem cedentem y similiter quandam particulam terrae nostris expensis nouiter arbustis exstirpatam, siue mundatam, vallem scilicet tantum inter colles, et fluuium Hevix (alias occurrit Heviz, modo Petze) infra metas possessionis Zeuleus subtus molendinum Andreae de Zintlie existentem vsque ad terminos Leukus de Zaka pro foeneto apta vsibus earumdem monialium totaliter applicatam donauimus, et contulimus perpetuo, et irreuocabiliter praelibato conuentui possidendas. In cuius quidem donationis possessionariae recognitionem disposuimus, et ordinauimus, quod dictus conuentus vnam viduam, seu virginem in linea consanguinitatis memoratis fratribus nostris coniunctam, quum ipsi, vel eorum haeredes, haeredumque successores voluerint, ante alias recipere, et fo-