Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)

cedendo in loco Mngal vocato, sunt iterum duae metae. Deinde peruenitur ad locum Megyer di­ctum, vbi iterum sunt duae metae; quarum o­mnium metarum antedictaruin , quaelibet a parte superiori separat terram saepedicti Hjliae, a parte vero inferiori seu orientis separat terram iam di­ctorum Nicolai et Stephani filiorum Miko , filii Iacobi et suorum proximorum, et tunc ibi vicini­tatem terrae ipsius Hyliae postponendo seu relin­quendo , inflectendo contra orientem assumit sibi cometaneitatem in duabus metis terrarum Ivan, videlicet filii Ioannis, et Thomae filii Stephani, nec non filiorum Pinke , quarum vna hinc filiorum Miko, et suorum proximorum alias terras ipsorum Ivan, Thomae, et Pinke separat et seiungit. Illinc scilicet ab oriente proceditur iterurn versus septem­trionem, et sic directe procedendo inter terras fi­liorum Miko et suorum proximorum prioribus nominibus nominatas, et terras ipsorum Ivan, Tho­mae et filiorum Pinke, sunt iterum tot metae se­parantes positae, sicut ex alia parle inter easdem terras filiorum Miko et suorum proximorum et terras Hyliae, filii Bodow supradicti. Deinde per­uenitur ad locum sessionalem eorundem filiorum Miko et suorum proximorum , et in finibus ambo­bus ipsius loci sessionalis eorundem sunt signatae metae duplicatae. Inde pergitur iterum versus ter­ram Ekeasuk, transeundo quoddam stagnum, et in finibus ipsius terrae Ekeasuk sunt duplicatae metae singulae. Inde girat versus orientem ad ter­ram Ravaszlyuk vocatam, et peruenitur ad quan­dam viam de Domo filii Pinke versus Szerdahely ducentem, ex vtraque parte ipsius viae in quatuor locis sunt singulae metae, ex quarum opposito sunt

Next

/
Oldalképek
Tartalom