Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)

seraper aliae singulae raetae, quae omnes separant terras filiorum Miko et suorum proximorum ad partem occidentalem transeundo filiorum Pinke Ivan y ac Thomae antedictorum ad partem orien­talem. Inde flectitur ad quandam distinctionem, per quam transitur <ad primo et principaliter di­ctam metam , et ibi terminatur cursus metarum filiornm Miko, filii Iacobi et suorum proximorum praedictorum y sic tamen, quod omnes metae i­psorum filiorum Miko, filii Iacobi et suorum pro­ximorum possessionis ante dictae tam in terris a­rabilibus, quam inarabilibus habent cursus linea­les fere rectos. In cuius rei memoriara, firmita­temque et stabilitatem perpetuam, praesentes con­cessimus priuilegiales litteras nostras , pendentis sigilli nostri munimine roboratas et consignatas. Datum in vigilia assumptionis beatae Mariae Vir­ginis gloriosae. Anno Domini millesimo, trecen­tesimo, trigesimo nono. Ex Diplom. Georgii Gyurikovics. CCII. An. Ch. 1339. Stephanus Praepositus ac Conuentus de Sagh super controuersia inter Petrum filium Ponyth , ac Petrum magnum , filium Gregorii de Tessdr com­posita litteras dat testimoniales. Nos Stephanus Praepositus, et conuentus fra­trum ordinis Praemonstratensium Monasterii bea­tae Virginis Mariae de Sagh meraoriae coramen­dantes , significamus vniuersis, quibus expedit, praesentium per tenorem, quod cuin secundum continentiam priorum litterarum nostrarum me­morialiura, causa, quae vertebatur inter Petrum

Next

/
Oldalképek
Tartalom