Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)
ipsius Hjliae versus oecidentem et terram ipsorum filiorum Miko versus orientem, vt priores; vlterius procedendo venitur ad finem terrae Ekeasuk dictae, et in duobus finibus ipsius sunt aliae duae metae duplicatae , quae separant terram ipsorum filiorum Miko et Hyliae y vti priores: deinde 'flectitur versus septemtrionem penes quoddam stagnum pergendo, peruenitur ad locum Csirsetjkhat dictum , vbi sunt duae metae duplicatae, separantes sicut priores, longius procedendo ad finem terrae Telek dictae , et in duobus ipsius finibus sunt duae metae duplicatae separantes prout priores: vlterius procedendo ad terram Telekto dictam semper versus tamen meridiem, et in duobus finibus ipsius terrae sunt aliae duae metae duplicatae, separantes tamquam priores. Inde pertranseundo quoddam stagnum ad terras Fiizes vocatas, et in singulis finibus terrarum sunt aliae duae metae duplicatae, separantes sicuti priores, Et sic perueniendo ad stagnum Csikfoenyne dictum, et ipsum pertranseundo ad terram Koesd vocatam, sunt iterum duae metae separantes prout priores. Vlterius gradiendo non longe sunt iterum duae metae. Inde peruenitur ad locum Sarusagh dictum , vbi iterum sunt duae metae; et ipsum Sarusagh transeundo adhuc versus meridiem sunt aliae duae metae. Item similiter procedendo prope terram Aperphalum dictam , sunt iterum duae metae. Adhuc vlterius procedendo in ipsa terra Aperp-halum, sunt iterum duae metae. Deinde peruenitur ad finem stagni Kyroszolt dicti , et circa lacum Baroz dictum — — — sunt iterum duae metae. Et ipsum lacum Baroz pertranseundo directe sunt iterum duae metae. Vltra pro-