Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)
CLI. A. Ch. 1338. Benedictus PP. XII. Ladislaum Quinqueecclesiensem Episcopujn ah ajfectata Sede metropolitana Coloc. iustificat. Benedictus Episcopus, Seruus Seruorum Dei, cliarissimo in Cliristo filio, Carolo regi Vngarie illustri, salutem etc. Ex tuarum serie litterarum, quas nuper nobis tua serenitas destinauit, accepimus ad aaditum regium peruenisse, quod venerabilis frater noster, Ladislaus Episcopus Quinqueecclesiensis se procumbat apud sedem Apostolicam in Colocensem Archiepiscopum promoueri; multis causis rationalibus , vt prima facie videbatur, in eisdem litteris suis insertis, propter quas eius promotio ad diclam ecclesiam non solum suspecta, sed periculosa tibi et regno tuo etiam redderetur. Quare Celsitudinem tuam, quam speciali dilectione prosequimur, reddere cupimus certiorem, quod idem Episcopus promotioni de se faciende ad diCtam Ecclesiam Colocensem nunquam apud nos institit, nec insistit, nec pro ipso de tali materia audiuimus vnquam loqui, et ideo super tali facto de corde tuo cuiuslibet suspicionis dubitatione sublata y contraria referentibus fidem aliquam non impendas, pro firmo sciturus, quod nos personam tuam, et statum pacificum regni tui cupimus semper de bono in melius prosperari. Datum Auinione X. kal. Nouembris. Pontific. nostri anno IV. < £ E reg. anni IV. epist. 363. Koller Epp. Quinque Tomo II. pag. 470,