Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)

CLII. An. Ch. 1338. Idein Benediclus Ilenrico, Ahbati de To­plica , decimas districtus Metlikensis a Capitulo Za­grabiensi per Cruciferos Teutonicos abstractas reuin­dicandas defert. Benedictus Episcopus, seruus seruorura Dei , dilecto filio, Abbati monasterii Sanctae Mariae de Toplicza, Cisterciensis Ordinis, Zagrabiensis Di­oecesis, salutem et apostolicam benedictionem. Di­lectorum filiorum Capituli ecclesiae Zagrabiensis, precibus inclinati , praesentium tibi auctoritate mandamus , quatenus ea, quae de bonis ipsius ec­clesiae alienata inueneris illicite vel distracta , ad ius et proprietatera eiusdem ecclesiae Jegitime re­uocare procures. Contradictores per censuram ec­ciesiasticarn, appellatione postposita , corapescen­do. Testes vero, qui fuerint nominati, si se gra­tia, odio vel timore subtraxerint, censura simili, appellatione cessante, compellas veritati testimo­nium perhibere. Datum Auinione IV. nonas Mar­tii, Pontificatus nostri anno IV." Apud Kerclieli:]i H. E. Z. p. 26. Katona Tom. IX. pag. 146-7. Has litteras Pontiiicias cum Lectore Capi­tuli loannes, Arcliidiaconus de Guerclie, scriptor huius temporis, impetrauit. CLIII. An. Ch. 1338. Episcopi Ilungaiiae graui regis Caroli iugo pressi , lihertaiis suae tuendcie gratia ad Bene­dictum PP. recurrunt. Significant sanctitati Vestrae deuoti el lrumiles filii vestri , episcopi Vngariae, et maxime ii ex e­isdem, qui de saiute regia, de bono statu regni ac ecclesiarum Dei, et Vestrarum deuotiori animo, Tora. VIII. Vol. IV. 21

Next

/
Oldalképek
Tartalom