Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)
felici:atis brauio sibi applaudebat ; tanto innoxiorum cruentationibus, dirisque excidiis congaudebat. Quare regie liberalitatis mansuetudo, cuiusnempe est ex suscepti sui regiminis officio excessus cuiuslibet vindicare , tanta sufferre non valens , dignitatum priualione edomare intendebat ; nec tamen iuxta excessus sui qualitatem pena debita sententie capitalis, quam non semel, sed si possibile foret, virum malelicum, et cunctorum malorum generibus plenissime imbutum reuiuiscere , vt denuo mori posset, centesimo numero supplicium dire necis supportare meruisset, vindicauit. Quorum omnium beneficiorum acceptorum iminemor, sed solummodo dignitatis sue ablationem , omnibus premissis beneficiis preponderans, vulpine dolositatis astutia domum regiam ingredien. ausu temerario, Domini sui naturalis, et regine, velut canis insania infectus, morsu celeri, vibrato et euaginato gladio cruore se detersit. Per quod predictus Dominus noster Rex, manu dextra graue vulnus suscepit; predieta vero Domina nostra regina, perpetue, proh dolor! priuationis manus dextre maculam deflet et deplorat. Cuius inquam Feliciani contagiosa et crudelis iinpietatis vesanies, non solum diuine Maiestati, sed et celi ciuibus ac hominibus cunctis odiosa, dextra Domini, qui perpetua mundum ratione gubernat^ faciente virtutem, frondose vitis stirpem, et regiae propaginis originem exterminare penitus cupiens, et animo desiderante ac anhelante, supplicium mox meruit dire necis supportare. Nam ibidem armorum inaudibili plaga , vna cum filio suo , dolose doctrine sue nequicia educato, premissi nefandissimi et detestabilis criminis perpetrali principe interempto.