Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)
405 . ae, Cumaniae, Bulgariaeque Hex. Princeps Salernitanus et honoris ac montis Sancti Angeli Dominus. Omnibus Christi fidelibus tam praesentibus quam futuris, pi aesens scriptum inspecturis , salutem in omnium Saluatore. Ad ea presertim regia sublimitas suum debet sedulo dirigere arbitrium , per que terrena ejus dignitas prosperis successibus felici incremento adaugeretur. Hoc autem tunc percipue perfectionnis opere completur, cum Deus, per quem regnant, et in regimine so/y iusta decerliunt, condigne honoratur; et cum fidelibussubditis pro laboribus niultis, pro moribus castis, et pro actibus strenuis grata remuneralio exhibetur. Ex hoc enim debitus ordo rerum obseruatur, et gloriosus Deus ccllaudatur. Ea propter ad vniuersorum notitiam tam praesentium, quam futurorum harum paginarum serie volumus peruenire: Quod venerabilis in Christo Pater, Dominus Andreas, eadem gralia Episcopus Varadien. acMagistri Iohannes, Leukus et NicoJaus , fratres eiusdem, filii videlicet Briccii de Batur, dilecti et fidelis nostri, ad nostre Majestatis accedentes presentiam, et suae fidelitatis seruitia reuera multa recominendatione digna, nobis impensa, remonslrantes, et declarantes , premio donatiuorum nostrae gratie se dignos fore, consequi arbitrantes, vt dictam possessionem B a t li u r ipsorum et per consequens liospites et populos f iobbagiones ipsorum congregatos et in futurum ad eamdem congregandos, ab omnium Iudicum et iustitiariorum regni nostri iurisdictione, iudicatu , administrationibus quibuslibet debitis perlienniter eximere , et perpelue exemptionis titulo, prout clarius inferius exprimetur, decorare , etpraedotare , dignaremur,