Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)

nostro exinde culmini humili et deuotn precum in­stantia ad nostre Majestatis pedes prouoluti suppli­care curauerunt. ISos igitur ad ipsorum, nobis di­lectorum petitiones, supplicationes et proposita vultura et intuitum nostre regie considerationis sub­leuantes , fidelitates , fideliumqne seruitiorum mul­ta laude dignorum merita considerantes, quae cura sedula sollicitudine in plerisque processibus pro­speris aduersis, et expeditionibus nostris ac regui nostri tam intra confinia eiusdem regni, quam in aliis plerisque regnis habitis quibuslibet eorum iux­ta sui status, qualitatis, et facultatis exigentiani strenue procedendo et sollerti fidelitate laborando fortuitis et inopinatis casibus, euentibusque se ipsos exponendo exhibuerunt, feruidaque auiditate impenderunt; fratresque cognatos, et propinguos, nec non ministros eorum familiareSj ac vni­uersam substanliam eoruindera, vsque ad vltimam exinanitionem; specialiter autem eamdem pos­sessionem Bathur, vnde et de qua primitus egressi , tanquain de bona terra fructus optimi , nostro lateri obsequiis mancipati nostris adhaese­runt; simul cum aliis possessessionibus suis inua­sioni, perditioni, destructioni, depopulationi f ex­terminationi infideliuin nostrorum propter nos re­linquendo. Ex quorura propinguis et familiaribus ministris nonnulli praeter infinita damna rerum , tempore quondam Kopos et Beke, filiorum Tho­rae, infidelium nostrorum tetris carceribusinclusi, tormentis afflictis membris attrociter mutilati f ver­bera quampluries et Iudibria experti; nonnulli etiam ex eisdem pro fidelitatibus memoratorum filioruin Briccii, quibus nobis assidue nftebantur compla­cere, detestabilibus frenis, nexibusque adstricti,

Next

/
Oldalképek
Tartalom