Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)
et vsurpatis, secundum quod conuenerunt, eisdem fratribus nostris satisfacerent — et a modo in futurum iidem de decimis fratrum nostrorum, de possessionibus eorumdem vniuersis prouenientibus nunquam se intromittent, et ipsos filios Simonis Bani ab Excommunicationibus, quibus fuerant propterea innodati, per honorabilem virum D. Thomam Custodem Ecclesiae nostrae, Poenitentiarium nostrum, ad hoc specialiter delegatum, absolui fecimus et duximus absoluendos, Canonicae obligationis conditione eiusmodi interiecta: quod si satisfactionem assumptam videlicet Nicolaus eius medietatem tredecim marcarum et Michael medietatem quatuor marcarum fini argenti, ponderis Albensis , in octauis Assumptionis B. V. proxime venientis; et aliam medietatem in vigilia B. Michaelis Archangeli — proxime ventura eisdem Fratribus nostris non persoluerent: aut in futurum in facto decimarum se aliquomodo intromiserint , vei vsurpauerint, vel aliquid contra ipsos fratres nostros contra haec per se vel per aiios palam vel occulte aliquod impedimentum praestiterint, vel aliquam difficultatem exhibuerint, ii tunc ipso facto recidanfc sententiam excommunicationis in eamdem et etiam reatum periurii incurrant. Datum AlLae Sabbatho proximo ante Dominicam Iubilate. Anno Domini MCCCXXIX-" Ex authographo Ant. Szereday Not. Cap. p. 32—-3, CLVIII. A. Ch. 1329. Ccipitulum S. Martini de Scepus super di~ uisione inter filios Ricolphi intuitu possessionis Lomnicza peracta , testatur. In octauis Epiphaniae Dom Capitulum Ecclesie beati Martini de Scepus»