Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)
omnibus Christi fidelibus , preseneium noticiam habituris, salutem in omnium salutis largitore. Quoniam memorie nouercatur obliuio , dignum est, vt gesta temporaliter scripturarum patrocinio fulciantun Proinde ad vniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire: quod nobiles viri et honesti, Magister Iohannes ex vna, et Magister Rycolphus ex altera, fdii quondam Comitis Rycolphi y coram nobis personaliter constituti, confessi sunt articulo viue vocis, quod in eorum possessionibus, que post mortem Magistri Kokos, fratris ipsorum, ab eodem eis remansisse dinoscuntur, talem inter se pari voluntate fecissent diuisionem, perpetuo duraturam ; quod dimidia pars medietatis possessionis Lompnicha maioris, que media pars ad eumdem Magistrum Kokos de iure pertinebat, et possessio Kolchuan vocata, cum earum vtilitatibus et pertinenciis vniuersis sub eisdem metis et terminis, prout in eorum instrumentis exinde confectis continetur , cessissent eidem Magistro Iohanni iure perpetuo et irreuoeabiliter in filios filiorum, et eorum heredes et successores possidende et habende. Alia vero pars dimidia medietatis eiusdem possessionis Lompnicha maioris simul cum possessione Ewr vocata, cum earum vtilitatibus et pertinenciis vniuersis sub metis et terminis memoratis cessissent praefato Magisiro Ricolpho perpetuo et irreuocabiliter, in filios filiorum, eorum heredes et successores possidende et habende. ln cuius rei memoriam, firmitatemque perpetuam presens nostrum concessimus priuilegium nostri pendentis sigilli munimiue roboratum. Datum in octauis Epiphanie Doraini. Anno eiusdem MCCC. vicesimo nono."