Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)

easdein decimas, terras , domos, possessiones , red­ditus, prouentus, castra, grangias, prata, pisci­nas, nemora, molendina, iura , iurisdictiones, et quaedam alia bona ipsius monasterii, datis super hoc litteris, confectis exinde publicis instrumentis, interpositis iuramentis, factis renunciationibus , et poenis adiectis, in grauem ipsius monasterii laesio­nem, nonnullis clericis et laicis aliquibus, eorum ad vitam, quibusdam vero ad non modicum tem­pus, et aliis perpetuo ad ftrmam, vel sub censu annuo concesserunt; quorum aliqui dicuntur su­per liis confirmationis litteras in forma communi a sede Apostolica impetrasse. Quia vero nostra in­terest super hoc de opportuno remedio prouidere, discretioni tuae per Apostolica scripta mandamus, quatenus ea, quae de bonis ipsius monasterii per concessiones huiusmodi alienata inueneris, illicite vel distracta, non obstantibus Jitteris , instru­nientis, iuramentis, renunciationibus, poenis et confirmationibus supradictis . ad eas et proprieta­tem eiusdem raonasterii legitime reuocare procu­res; contradictores per censuram Ecclesiasticain, appellatione postposita, corapescendo. Testes au­tera , qui fuerint norainati, si se gratia , odio vel timore subtraxerint, censura simili, appellatione cessante compellas veritati testimonium perhibere. Datum Auennione quarto Idus Iuny, Pontificatus nostri Anno quinto decimo-" Ex authographo Ex. Camerae R. H. arcliiui. Coll. He­uenesi T. L. sub Jitt. NN. p. 40.

Next

/
Oldalképek
Tartalom