Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)
CLVI. yin. Ch. 1329. Ladislaus Zagrabiensis Episcopus ad edicta S, Augustini , Praecessoris sui, obseruanda Canonicos suos stringit. Zagrabiae kal. Ian. Ladislaus, Dei et apostolicae sedis gratia Episcopus Zagrabierisis , discretis viris, fratribus suis, Canonicis singulis suae Zagrabiensis Ecclesiae. — Iuxta ordinationem, et constitutionem Ven. Patris D. Fr. Augustini , sanctae memoriae, praedecessoris nostri, in ipsa nostra ecclesia secundum ordinem dignitatum et personarum , ac aliorum , ex quouis, quidarn in sacerdotali y quidam in diaconatus et aliqui in subdiaconatus Ordinibus — suorum tenentur ofFiciorum exsoluere debita, quae, \t percepimus, interdum negliguntur, in quibusdam et male ; quum beneficia propter officia ooncedantur secundum canonica instituta. Quare vobis damus firmiter in praeceptis, quatenus vestra officia eo modo, sicut praedecessor praedictus constituit, et praecepitper vos ipsos et quandoque caussa rationabili excusante , per alios idoneos studeatis sollicite adimplere. — Quicumque autem ex vobis non impeditus rationabiiiter, de quo impedimento se teneatur excusare humiliter } secus fecerit ; pro cuiuslibet officii liuiusmodi omissione, et specialiter missae et vesperarum, die quolibet vnum cubulum vini vel eius valorem eo ipso soluere obligetur ad manus Cantoris vel eius succentoris , quae soluta distribuantur — pauperibus clericis, frequentantibus horas canonicas in nostra Ecclesia maiori j quasi defectum supplenlibus praemissorum — — Datum Zagrab. kal. Ian. Anno Domini MCCCXXIX." Apud Farlatum Tonv V. p. 421,