Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)

conuocassent; ipsis praesentibus et consentienlibus equalis diuisio in ipsa possessione Rajchan inter dictos Comites Bethlehem et Petrum, et Valenti­num facta extitisset; ita videlicet, quod media pars ipsius possessionis ex parte cognatorum eo­rumdem adiacens cessisset dicto Comiti Petro , et suis heredibus; alia vero pars ex parte possessionis dicti Dumbo existens cessisset praedictis Comitibus Bethleem et Valentino cuin vniuersis suis vtilita­tibus , perpetuo possidenda, hoc tamen adiecto , quod quia sessiones dictorum Bethleem et Valen­tini ac Iobbagjonum suorum , ad portionem dicti Petri fuissent deuolute, in concambium earumdem sessionum, eidem Petro de terra Basurteleke vo­cata, similem terram et equiualentem annuissent et dedissent de portione ipsis deuoluta Comites Bethleem et Valentinus antedicti; praeterea retule­runt et quod ipsa media pars dicte possessionis Ilaychan, portio dictorum Comituin Bethleem et Valentini similiter in duas partes equales diuissa fuisset, cuius pars media cuin terra retro terra­rum Comitis Bethlem adiacenti, Telek vocata, dicto Comiti Bethleem et suis haeredibus; alia ve­ro pars predicto Valentino cum terra copiosa ver­sus pratum prope suam sessiorem adiacenti cessis­set dicto Valentino et suis heredibus ratione quar­te filialis domine consortis sue, filie dicti Comitis Bethleem , ac ratione portionis donationis facte per eumdern Comitem Bethleem, similiter perpe­tuo possidenda ; et nihilominus eumdem Valenti­num et snos heredes in eadem quarta dicte pos­sessionis predicti Comites Petrus et Bethleem de­fendere, ac ab omnibus impetere volentibus et inqui­etare, conseruare assumsissent. In quorum rela-

Next

/
Oldalképek
Tartalom