Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)
tionis testimonium praesentes duximus concedendas. Datum tercia die octauarum praedictarum anno Domini MCCCXXVIII. Praesentes autem promittimus in nostro priuilegio confirrnari facere, cuin nobis fuerint reportatae." lndidem. CXL. An. Ch. 1328. Philippus de Gragna , Prior Hospitalarioruni per Hungariam , Cordulo, egregie de domo Auranae merito , praedium Mihagram confert. Jn domo Auranae XXJ/. Maii, Nouerint vniuersi, praesentes iitteras inspecturi , ac etiam audituri, quod nos Frater Phiiippus de Gragna, sanctae domus hospitalis Beati Iohannis Ierosolymitani Prioratus Hungariae et Capuae humilis Prior, attendentes grata et fidelia seruitia, quae nobilis vir Coduius, olim Lucae de Spinagarol, ciuis Iadrae , nobis et domui nostrae iam dictae fideliter exhibuit et exhibet contra aemulos domus nostrae supra notatae, specialiter tempore, quo exercitus Croatorum venit in obsidium Auranae, eam recipiendi, et eam domum nostram destruendi et deuastandi; ipse dictus Codulus vna cum suis fratribus in defensione dictam domum nostram, timore omniumCroatorum postposito, cum fratre Gerardo ac Gragna Vice-Priore nostro in Prioratum Hungariae, et cum aliis fidelibus nostris se inclusit, per quod damnum non modicum passus fuit; scificet domibus cunctis concrematis, iumentis, pecoribus et aliis animalibus atque praedis in praedam conuersis, apud dictos de Croatia; volentes ipsum Codulum ac eius haeredes in aliquantulum remunerare , vt ad supradicta tam ipse Co-