Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 2. (Budae, 1832.)

nendam et liabendam. In cuius rei memoriam perpetuamque firmitatem praesentes concessimus litteras dupplieis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus discreti viri, Magistri Ioliannis, Praepositi Ecelesiae Albensis, aulae nostrae Vice­Cancellarii, et Archidiaconi de Kiikiilleu, dilecti et fidelis nostri. Anno Domini MCCCXXII. Sexto Kalendas Februarii, Regni autem nostri anno si­militer vicesimo secundo. Confirmatae nouo et authentieo sigillo anno sequenti. Kaprinai sub B. Tora. XVIII. nro CXtV. p. 221. sqq. CLVII. A. Ch. 1322. Idem Carolus causas Iobbagionum monaste­rii de Kercz in Trans. ordinat. Carolus Rex Hungariae etc. mandamus, qua­tenus a modo contra iura et libertates praedicti monasterii ( de Kerch ) nullus omnino , de quibus­cunque iuribus, iudiciis, birsagiis et prouentibus hominuin et possessionum eiusdem monasterii se vllatenus intromittat; sed solus Abbas et conuen­tus eiusdem monasterii libere ordinent et dispo­nant, comitemque suum vel Comites, nullatenus tamen tales qualescunque extraneos, nisi ex illis, qui in possessionibus monasterii praefati resident, dictoque Abbati et Conuentui obediunt, quando­cunque et quotiescunque statuant et destituant; qui in omnibus praediclis possessionibus jnonasterii iudicia iusta et vera exerceant, prout Abbas et Conuentus ipsis commiserint faciendum ; et ipsi Comiles et dictarum possessionum Iobbagiones in maioribus et praecipuis causis et negociis semper recursum ad praefatum monasterium habeant, et quidquid in birsagiis cessit Abbali et Conuentui

Next

/
Oldalképek
Tartalom