Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 2. (Budae, 1832.)

praesentetur. Omnis gratiae plena facultas in eius­dem Abbatis et conuentus arbitrio consistat in agendo et statuendo %de quibuscunque, quod sibi et dictarum possessionum lobbagionibus vtilius esse videbitur contradictione cuiuscunque non ob­stante. — Datum anno MCCCXXII." Orig. in Tab. Nat. Sax. nro 6—Eder MSS. Tom. III. p. 1115. CLVIII. A. Ch. 1322. Jdem Cdrolus ad preces Kicolai , sui Tauer­nicorum Magistri , M. Alexandro , Castellano illius de sacro monte Pannoniae, villam Bardthy , anno 1311. collatam , firmat. XV. kal. Decemb. s. I. Carolus , Dei gratia, IJungariae, Dalmaciae» Croatiae, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Cumaniae, JBulgariaeque rex. Omnibus Christi fi­delibus, praesentibus et futuris, praesentem pagi­nam inspecturis, salutem in omnium Saluatore. Ad vniuersorum noticiam harum serie volumns per­uenire: quod Comes Alexander, filius Iacobi de Venetsk, ad nostram accedens praesentiam exhi­buit, nobis litteras patentes nostras, non abrasas , non cancellatas, nec in aliqua sui parte vitiatas, petens Nos cum instantia , vt easdem litteras no­stras ratas habere, et nostro dignaremur priuile­gio confirmare. Quarum tenor talis est: Nos Carolus, Dei gratia, rex Hungariae, me­moriae commendamus et significamus quibus ex­pedit ? praesentium per tenorem vniuersis: quod xVJagister JNicoIaus, Magister Tauarnicorum nostro­rum, parsonaliter coram nobis comparen. petiuit nos cum instantia, vt quamdam villam Vdvarni­corum nostrorum Barathv vocatam, in Comita-

Next

/
Oldalképek
Tartalom