Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 2. (Budae, 1832.)

vt quia propter viarum discrimina et statum regni impacatum , easdem quo vellet , secum deferre non auderet , ad vberiorem cautelam tenorem ea­rumdem nostris inseri litteris faceremus; quarum tenor talis est: Ladislaus (v. ad an. 1276). Nos igitur ad petitionem praedicti Magistri Bogomerii Canonici memorati Strigoniensis Ecclesiae Capituli instantiam considerantes esse iuri consonam, et consentaneam rationi, totalem tenorem litterarum mentionati regis Ladislai praedictarum, non ab­rasum, non cancellatLim, nec in aliqua sui parte vitiatum, de verbo ad verbum , sine additamento et diminutione; praesentibLis transcribi, aut tran­sumi sigilli nostri appensione , in testimonium praemissorum fecimus communiri. Datum in quin­denis omnium Sanctorum. Anno Dorn. MCCCXX. Ex autographo originali archiui A. Capituli Strigon. Heuenesi Tom. XIII. seu D. p. 259. sqq. CXIII. A. Ch. 1320. Capitulum Budense Thomae Archiepiscopi commonitorias de decimis Monialihus in insula Danto­bii relinquendis transscribtt. Datum in crastino festi­uitatis B. Laurentii Martyris. Nos Capitulum Budensis Ecclesiae memoriae mandantes significamus vniuersis, quibus expedit, praesentium per tenorem, quod vir religiosus, frater Marcellus, Prior Dominarum sororum de insula beatae Mariae Virginis, cum vno fratre sui ordinis nomine et vice earumdem Dominarum So­rorum ad nostram accedens praesentiam, exhibuit nobis litteras patentes vener. Patris, Domini Tho­mae, Dei gratia Acliiepiscopi Strigoniensis, loci­quc eiusdem comitis perpctui super excmtione con-

Next

/
Oldalképek
Tartalom