Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 2. (Budae, 1832.)

tra exactores decimarum Dominarum confecfas; petens a nobis cum instantia: quod quia ipsas in specie propter viarum varia discrimina, et impa­cati temporis mala euidentia, suum de loco ad locum transferre timerent, et formidarent, teno­rem earumdem de verbo ad verbum praesentibus inseri faceremus y etnostro sigillo authentico con­signare quarum tenor talis est: Nos Thomas miseratione diuina Archiepiscopus Ecclesiae san­ctae Strigoniensis, eiusdemque loci comes perpe­tuus: monemus et in Domino exhortamur omnes etsingulos, tam praesentes quam futuros, Cliri­stianae fidei cultores, authoritate tam ordinaria quam conseruatoria , ab Apostolica sede nobis cre­dita, ne de decimis religiosarum - et Deo deuota­rum Dominarum de insula Budensi quouis quae­sito colore se quispiam, citra earumdem volunla­tem , earumque in praeiudicium et grauamen in­troinittere praesumat, dictasque decimas occupare, de nouo, aut temporibus occupatas retroactis in ipsarum iniuriam et iacturam detinere, alioquin eos, qui huius nostrae monitionis contemptores extiterint, exnunc ecclesiastico subiicimus inter­dicto; in quo si aniino "durauerint contumaci ex­nunc prout extunc eosdem excommunicationis sen­tentiae volumus innodari. Quapropter in eos pro­ferimus in scriptis. In cuius rei testimonium prae­sentes sigillo nostro communimus. Anno Domini Millesimo, trecentesimo XIX. Indictione II. feria quarta, proxima post festum Natiuitatis Beatae Vir­ginis elapsae. Nos itaque petitionibus eiusdem fra­tris Marcelli Prioris iustis ac condignis nomine praedictarum Dominarum sororum nobis porrcctis aquiescentes tenorem praedictarum litterarum de

Next

/
Oldalképek
Tartalom