Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)

A. Ch. 1301. Ladinlaua ( /fences/aus) /canni Archiepi­sc(ij>o Coloncesi ob regnum ac cononam opera ipsius obtentam , castro et districtu Polocz collatis gratifica­tur. Actum Budae in domo Domini regis VI. hal. Octobris. Nos Ladislaus, Dei gratia Ilung. Dalm. Croat. Ram. Seru. Gall. Lodomeri. Cuman. Bulgariae­que Rex. Vniuersis et singulis, praesentis tem­poris et futuri, ad quorum notitiam praesentes de­uenerint, volumus esse notum: Quod ex clemen­tia Regiae Maiestatis aduertentes fidelia, vtilia et ardua seruitia, multo tempore exliibita, et in futurum, dante Domino , exhibenda, quae nobis exhibuit ad promotionem Regni Hungariae et co­ronae, nihil pensando personam, vitam et res ve­nerabilis P. (Pater) noster fidelis et diiectus Vice­cancellarius regni nostri, Ioannes, Dei gratia, Epi­scopus C. (Colocensis) meritis suis (am laudabili­bus tarnque gloriosis, condignam satisfactionem impendere cupientes, sibi suisque successoribus P o 1 o c h e Castrum nostrum de metis terrae Sandj ­censis, iure hereditario cum oinnibus attinentiis suis, districtu, iuribus, reditibus, prouentibus , vlilitatibus, vsibus , dominio directo et indirecto, agris, pratis, siluis, nemoribus; pascuis, aquis, montibus, vallibus , lacubus, piscationibus, fructi­bus, industrialibus* seu naturalibus , venationibus, iudiciis, quaestu , solutionibus, collectis dedimus, contulimus , donattimus , iure traditionis perpetuo et irreuoeabiliter confercndo; dantes ei et suc­cessoribus oinnimodain potestatem et licentiam liberain dictum Poloche cuiu suis pertinentiis et 5 *

Next

/
Oldalképek
Tartalom