Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)

districtu in parte et in toto dandi, donandi, ven­dendi, pennutandi, obligandi, transferendi et alie­nandi, in locum et in quamlibet personam, cu­iuscunque conditionis, status honorisue existat, secundum quod suae placuerit voluntati , omne ius nostrum dantes ei integre et sine diminutione, pure simpliciter et absolute ; nihil iuris in prae­dictis nobis nostrisque successoribus reseruantes. Damus etiam ei ac suis successoribus omnimodam potestatem, licentiam , facultatem, locandi prae­dictum districtum iure Teutonico, Gallico, vel quodcunque aliud duxerit eligendum, et etiam si voluerit, infeudandum , ipsum , successores eius, iobbagiones, incolas, habitatores, colonos prae­dicti castri et sui districtus cum pertinentiis suis ab omnibus Palatinis, Castellanis, iudicibus, odi­cialibus , exactionibus ordinariis, solutionibus red­dendis absolutos, liberos , et immunes regni no­stri Hungariae et penitus exemtos. Ita, quod praefati lobbagiones, coloni, et habitatores dicti districtus, castri , et dominii, in omni causa, coram nullo alio Iudice, nisi coram praefato Epi­scopo, successoribus eius, etludicibus eorumdern te-­nebuntur de se se querulantibus respondere. Ac­tum Budae i n d o m o D o m i n i r e g i s, prae­sentibus venerabili Patre Nicolao, Episcopo Bos­, niensi , Dominico Magistro Ianitorum, Magistro Demetrio, nostris fidelibus et aliis quam pluribus fide dignis. Anno Domini Millesimo trecentesimo primo, sexto Calendas Octobris. In cuius rei te­stimonium et perpetuam euidentiam, praesentes fecimus sigilli nostri munimine roborari; secre­tum annulum nostrum eidem apprimentes per ma­nus Episcopi Bosniensis; facientcs et appendi prac-

Next

/
Oldalképek
Tartalom