Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)

vel duplum ydem Ciues soluere omitterent, Cen­sus, possessiones, ac Prouentus omnes, qui olim ad dictam Domum pertinere dignoscebantur, in Ius, et Proprietatem dicti Fratris Lantelini, vel sui successoris in perpetuum devoluantur; adiece­runt etiam, quod ipse Frater Lantelinus, vel Fra­tres sui, aut Nuncy in alys Prouincys nomine dicti Hospitalis petere valeant, et recipere omnia, quae pauperibus erogantur, et si idem Procurator cum non in Prouincys praenotatis aliqua habere, pete­re, vel aquirere poterit, Frater Lantelinus aut successores sui nullam partem habere debeant, et si processu temporum per Reges , Barones, vel aliquos ^Nobiles aliquae Donationes specialiler S. Antonio fierent, Fratri Lantelino vel successori suo attineant. Item si aliquis Regum, vel Nobili­um ipsis pauperibus Posony aliquid legauerit, di­ctus Frater nihil habeat facere de eisdem; nec hoc praetermissum est, quod ipse Frater Lantelinus, et sui successores Domum Lapideam cum Domuncu­la, et paruo pomerio, quae sunt iuxta Domum lapideam usque ad stubam Balnearem cum vna Camera, quae adhaeret stubae cum omnibus vti­litatibus, et fructibus pro se, et sua familia per­petuo habere debeat pleno iure. In cuius rei Testi­monium praesentes dedimus Literas , sigilli nostri munimine roboratas. Datum in Festo S. Ioannis Baptistae. Anno Domini 1509. Sigilla duo pendentia: unum Capituli Poson. , aliud Lantulini Praeeeptoris Ordinis S. Antonii in Regno Hung. Ex autographo in Tabulario Urbis Posoniensis existente transumsit die 25, Oct. 1319, Georgius Gyurikovits.

Next

/
Oldalképek
Tartalom