Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)

* * * A. Ch. 1311. Fundationales Francisci Monachi de Colum­ba , super Capella S. Catharinae Posonii in Platea S. Michaelis in Domo Conuentus S\ Crucis ih Austria a se erecta. Quia facta Sapientum semper debent matura consilia praeuenire; ego Frater Franciscus Mona­chus de Columba, Conmensalis Capellanus Reue­rendi Patris ac Domini Fratris Gentilis, Cardina­lis, Apostolicae Sedis Legati profiteor tenore prae­sentium vniuersis, quod diuina inspiratione et de­uotione ammonitus et praeuentus, de licentia et consensu Domini Cardinalis antedicti, atque Ab­batis mei Monasterii , nec non Venerandi Patris Domini Thomae Archiepiscopi Strigoniensis , et Praepositi Posoniensis , ac Plebani eiusdem, de consensu et bona voluntate Venerabilis Domini Iohannis Abbatis et Couentus Sanctae Crucis in Austria Ordinis Cistercien. Patauien. Dioecesis, in Curia, quam habet dictus Abbas et Conuentus in Posonio, vnam erexi Capellam, propriis sumpti­bus, et consecrari feci in honore Beatae Virginis Katherinae, ob memoriam mei et omnium michi commendatorum siue progenitorum defunctorum pariter et viuorum, quam etiam Capellam intendo dotare rebus mobilibus et immobilibus iam habitis siue in posterum habituris, sicque eandem Capel­lam dono et assigno ex tunc libere Deo et Mona­sterio Sanctae Crucis, nullius ius milii vendicans in antea vei praemissum, sed totum offero sim­pliciter antedicti Abbatis voluntati et gratiae, me­que ipsum cum meis antecessoribus ipsorum fra­ternitati totaliter recommendo. Igitur vt saepe nominatus Conuentus nullam sustineat in poste­rum turbationem seu grauamen per me , vel per alium quempiam , dono eis presentem litteram,

Next

/
Oldalképek
Tartalom