Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)

re deponl non possit, nisi propter Excessus suos euidentes, qui si depositus fuerit, alium eligere, et praeficere debeant per modum supradictum, qui Domui, Possessionibus, Prouentibusque omni­bus Fratribus, Sororibus, ac aliis successoribus di­ctae Domus possit, et velit praeesse , et prodesse ; addiderunt etiam, quod Frater Lantelinus, aut sui Successores super fratres, et sorores, ac alios Do­mui subiectos, pro tempore constitutos, sicut a superiori suo eidem Fratri Lantelino est conces­sum, in Spirilualibus plenam habeat authoritatem, prout in Literis Yenerabilis Yiri Fratris Haimonis Superioris sui, plenius vidimus contineri , sed in temporalibus, quae ad infirmos exspectant, nul­lam habeat Iurisdictionem, cum illa debeant, si­cut dixerunt, ad communitatem ciuium pertinere. Item dixerunt, quod quicunque Procurator ibidem fuerit, pro omnibus Eleemosytiis pensis in Pro­uincyis deputatis, scilicet in Diaecesi Strigoniensi, ab ista parte Danuby versus Septentrionem, et pro omnibus alys pertinentys ad Hospitale annuatim eidem Fratri Lantelino, vel successori suo nonnisi quatuor Marcas cum dimidia fini argenti ad pon­dus Yiennense XIIL Cal. Septembris, et 16 Yr­nas Yini de meliori, quod erit ad hospitale sae­pedictum, in quolibet festo S. Martini soluere te­neatur, et si eiusdem Procuratoris facultas in so­lutione pecuniae , et Yini, in dictis Terminis non sufficeret, Herllo, Hambat, lacobus, et Perichtol­dus, ac Communitas Ciuitatis, vel illorum succes­sores, dicto Fratri Lantelino, aut suo successori plenarie debeant persoluere, sicut fide sua promi­serunt, seu assumpserunt, et si praedicta omnia negligere acceptarent, ex tunc in quindenis dicti Termini una Admonitione praemissa, coram no­bis duplum soluere teneantur , et si ordinarium,

Next

/
Oldalképek
Tartalom