Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)

archiepiscopalis oneris, officii et honoris; quam si secus fecerit ipsum incurrere yolumus ipso fa­cto, ex parte nostra peremtorie citare procures, vt infra quatuor mensium spacium post citationem liuiusmodi suspensus ab omni beneficio et officio, personalite^ compareat coram nobis, suam, si po­terit, innocentiam ostensurus, ac pariturus nostris beneplacitis et mandatis. Ceterum, si praesentiam ipsius Archi-Episcopi tute vel commode adiri non posse credideris, ad citationem huiusmodi facien­dam, tu in aliquo, vel aliquibus ipsi Archi-Epi­scopo vel Colocensi ciuitati vicinis, seu alio vel aliis loco vel locis solemnibus, de quo vel quibus expedire videris, similiter per te vel alium, seu alios eiusdem citationis edictum publice ac dili­genter proponere studeas; ita quod verosimile sit, quod citatio ipsa peruenire possit ad eum. Quam quidem citationem, vt praedicitur, faciendam suf­ficere volumus, decernimus, ac si fieret coram Ar­chi-Episcopo praelibato. Diem autem huiusmodi citationis et propositionis et formam , et quidquid fieri contigerit in praemissis , nobis per tuas litte­ras, harum seriem continentes, fideliter intimare procures. Datum Laterani XVII. kal. Nouembris anno septimo. u Ibidem nro. VII. p. 305—6. Poutifieiae hae litterae vix. pertigerint ad manus Ioarmis Archi-Episcopi CoJoceu­sis: cum et Thurocii Clironicon ipsum post coronationem Wenceslai Budae mortuum testetur P. II. C LXXX. et ipsemet Bonifacius VIII. PP. epist. 471. VI. idus Nou. anno hoc data, Ecclesiam Colocensem prouisioni Apo­stolicae reseruauerit.

Next

/
Oldalképek
Tartalom