Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)
memoratae, et consensu eorum interueniente, in nostri praesentia ad talem pacis formam ac vnionem, non obstantibus litteris priuilegialibus discreti yiri M. Pauli, quondam nostri antecessoris, ipsis infirinatis, et de partium yoluntate confractis, per nouam et meliorem ordinationem, vt speramus, interuenientem , cum bona concordia deuenerunt cum eodem Mathia, Canonico et Plebano supra dicto : quod decimas antedictae ecclesiae S. Margarethae maiores cum minutis vniuersis, iuxta consuetudinem terrae approbatam, ratione Canoniae percipiet Mathias supra dictus et sui suc-> cessores perpetuo iure et irreuocabiliter possidendas. Oblationes vero festiuitatis eiusdem Ecclesiae, per singulas anni reuolutiones seu iterationes, cum maioribus et minoribus decimis cuiusdam villae Laszyno-Potoka vocatae, in syluis de nouo locatae, sacerdos , oflicians ipsam ecclesiam, percipiet et habebit in perpetuum, quicunque fuerit in ipsa constitutus. — Vt igitur haec pacis oadinatio inter partes robur obtineat perpetuae firmitatis, nec per quemquam possit irritari , propter partium petitionem, litteras nostras concessimus, nostri et no strorum fratrum pendentis sigilli appositione consignatas. Datum in festo Valentini M. Anno Domini MCCCXVI. " Apud M agncr Anal. Scepus. P. II. p. 22. Katonn Torno VIII. p. 320. sqq. CCCXXIII. jl. c/i. 1316. Conuentus S. Adriani de Za/a metationeni possessionis Ge/se , in Comitatu Zaladiensi, in-ssu reirio peragit. Tertio die festi Purijicationis B. V. Nos Conuentus Monastery Sancti Adriani Martvris de Zala , vniuersis Christi fidelibus , tam