Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)

praesenlibus , quam futuris, salutem in Domino sempiternam. Quum ea , quae aguntur in tempo­re, ne simul cum eo diJabantur , litterarum testi­monio solent roborari : proinde ad -vniuersorum notitiam harum serie volumus peruenire, quod nos litteras excellentissimi Principis, domini Ka­roli, Dei gratia illustris regis Hungarie , maiori sigillo suo consignalas, nobisque directas recepi­mus omni cum honore hunc tenorem continentes: (vide supra CCCXIII.) Nos igitur praeceptis et man­datis — — — — — — tenemur , obedire cu­pientes, vna cum predicto Petro, dicto Kaba, ho­mine dicti Domini regis, nostrum hominem, fra­trem Venceslaum, Cantorem Ecclesie nostre, ad premissa peragenda pro testimonio — — — — destinandum, qui — — ind. ad nos, — — — concorditer retulerunt: quod idem homo Domini regis presente dicto testimonio nostro fe­ria quarta proxima post festum conuersionis San­cti Pauli, et aliis diebus ad id sufficientibus, ad faciem predicte possessionis Gelse accessisset, vi­cinis et commetaneis eiusdem vniuersis legitime il­luc conuocatis, et presentibus accedendo reambu­lasset per suas veras metas et antiquas, reambu­latamque , et ab aliorum possessionibus separatam et distinctam , sepedicto Magistro Nicolao, dicto Treutul, statuisset perpetuo possidendam, nullo pe­nitus contradictore ibidem apparente. Mete autem ipsius possessionis hoc ordine distinguuntur; pro prima meta incipitur a parte septemtrionaii in stagno fluuii Kanysa , vulgariter Iiwzyutow dicto, ab hinc exit ad orientem ad tres paruas in­sulas, harmas /ygeth dictas; deinde versus camdem partem eundo deuenit ad vnam viam,

Next

/
Oldalképek
Tartalom