Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)
cti, quaradam terrara fidelium hospitum nostrorum de Epuryes, Bachta vocatam, ab eisdem hospitibus nostris auferentes, magistro Michaeli Pous contulissemus; volentes tamen hospites nostros praedictos in suis iuribus restaurare, et re~ stauratos conseruare, praedictam terram Bachta, ab eodem Magistro Michaele per modura concarabii auferendo, et terrara Thomae in comitatu de Sarus iuxta aquam de Zvvyna existentem, pro eadem conferendo, praedietam terram Bachta praefatis hospitibus nostris de Epuries duximus restituendam, eo iure, quo ipsam prius possederunt; et sub eisdem metis ac cum eisdem vtilitatibus quibus prius per eosdem extitit possessa, perpetuo possidendam. — Datum sub castro Neck dominico die proximo post festum B. Barnabae Apostoli, anno Domini MCCCXVI. Apud Wagner Dipl. Saros. p. 210. seq. Katona Tom. VIII. 323. CCCXVI. Idem Carolus possessionem Delnafew in Comitatu Sarus existentem, quam ex ignorantia Magistris Ladislao , filio Thomae , et Nicolao, filio Bara, contulisset, cassatis talibus iitteris suis dictam possessionem Paulo , filio Becs, cuius hereditatio iure fuisset, restituit. Feria VI. proxima post festum B. Lucae Euangelistae. Anno Domini MCCCXVI. ln collectione Nic. Iankouicsiuna.