Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)

CCCXVII. A. Ch. 1316. loannes PP. XXU. Thomae A. Episcopo Slrigonien. bona monasterii S. Benedicti de iuxta Gron ab iniustis detenteribus reuindicanda commiitit. s. I. et d. Ioannes PP. XXII. hortatur Thomam Archi­episcopum Strigoniensem litteris, vt operam aucto­ritatemque interponat apud Carolum regem pro Ecclesia Sancti Benedicti de Gron, quo celerius eidem Ecclesiae bona ab iniquissimis possessoribus reddantur. Verum adhaesit negotium, quod ]>os­sessores, opibus tumidi, etfortassis clientelae Mat­thaei Trenchiniensis innexi, vim perinde ac leges con­temnerent. 4 4 Apud Schmidt V. Strig. Ar. Epp. p. 55. e tahulario eiusdem «Ahhatiae. Post diuturnam ab obitu Clementis sedis Apostolicae vacationem , electus est Poutifex 1-oan­nes XXII. anno hoc VII. Augusti et V. Septembris fuit coronatus. ls anno hoc ordinem Eremitarum S. Pauli in Hungaria conlirrnauit. Kat. Tom. VIII. p» 325. CCCXVIII. A. Ch. 1313. Augustini , Zagrabiensis Episcopi , de mar­ca a homicida Archidiacono soluenda decisio. s. I, et d. Anno MCCCXVI. Augustinus , Zagrabien. Epi­scopus , consultus super marca argenti, a sepultu­ra occisi, ab homicida Archidiacono secundum le­ges cedente; ita controuersiam decidit: si spera­tur solutio poenalis ab homicida, siue per modum iudicii, siue per modum compositionis obtinenda; potest tunc archidiaconus, antequam sepeliat, exi­gere fide iussores, aut pignus; vt mulcta persolu­ta , portio eitis absque difficultate soluatur ; si vero non speratur, quia homicida vel profugus, vel in-

Next

/
Oldalképek
Tartalom