Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)
torum. Et maxime quia tam Dominus Banus, quam successores eiusdem prohibebant praefatum Episcopum dare pecuniam , asserentes ; quod nunquam auditum fuerat a temporibus patris ipsorum, quod praedicta possessio fuerit Ecclesiae S. Domnii; de quibus dictus Dominus Arehiepiscopus obligauit se per litteram empturum se Ecciesiae suae aliquam tranquillam possessionem. Et quia tam possessiones, quam ipsi denarii sunt ad ysum ipsiusDomini Archiepiscopi, et non ad restaurationem Ecclesiae, non est mirum, si est vsus ipsis decenter etiamdonec aliquid emat in recompensatione pecuniae praedictae. Falsum est igitur, vt aiiqui dicunt, ipsum fore excommunicatum ratione praedicta. Item dicitur Dominum Archiepiscopum recepisse centum quadraginta libras paruorum Yenetorum de Ecclesia sacristiam Sancti Domnii de restauratione Eccclesiae, et in suum vsum conuertisse; quod falsum est, vt in suum vsum conuertisset: quia ex voluntate omnium Archi-Episcopus quae fuit accomodata cuidam INobili pro sua necessitate vrgente, et in terminos assignato, ipsi Archidiacono fuit restituta; de qua pecunia memoratus Archidiaconus coram capitulo reddidit rationem. Et quia ad Praelatum Ecclesiae spectat dispensare de rebus Ecclesiae maxime mobilibus, non est mirum, si ductus pietate fecerit gratiam de praedicta pecunia, quia tunc Episcopo ad aliquod opus necessaria non erat. Falsum est igitur, quod liac de causa ipse Dominus Archiepiscopus fuerit excommunicatus. Item dicitur, quod accepit centum libras dictorum paruorum similiter de restauratione et in suum vsum conuertisset; quod etiam falsum est inparte; quia ipse t