Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)
Dominus Archiepiscopus misit Venetias pro apparamentis. Verum et nuncius, non inuentis talibus rebus, quas Archiepiscopus volebat, pecuniam restituit, aliquid pro se de ipsa pecunia expendendo. Cui pecuniae addendo vsque ad centum viginti libras paruorum Venetorum, per Micham, filium Gerdi, suum Capellanum, misit Romam ad redimenda priuilegia valde gratiosa, quae Dominus Benedictus Papa ad maximam instantiam Domini Archiepiscopi pro vtilitate maxima concessit Ecclesiae Spalaten.: qui Presbiter malo spiritu ductus aufugit cum ipsa pecunia, nec reuersus ad Spalatum toto tempore vitae suae, cum tamen Spalatensis fuisset; non est ergo propter hanc causam excommunicatus, quia dicta pecunia fuitmissa pro vtiiitate Ecclesiae. Item dicitur: quod accepit Dominus Archi-episcopus quoddam priuilegium de Ecclesia, datum per regem Vngariae pro vtilitate Ecclesiae et CiuitatisSpalaten. quod non est verum: quia idem Dominus Archiepiscopus plus intendit ad promotionem status Ecclesiae et Ciuitatis, quam ad diminulionem; quod patet in his, quia ipse cum magnis fatigationibus recuperauit possessiones subscriptas ab eis tempore praedecessorum suorum, scilicet praedium de Stolech; item praedium de Cinina; item terrain de Monte Grasso, item praedium de Sacnina; itein praedium de Labena .— — possessioues reperit per certa scripta, quae sunt donationes regum antiquorum. Vnde non est verisimile, quod ipse alienauit aliquod priuilegium Ecclesiae. Item dicitur Dominus Archi-episcopus vnum priuilegium de monasterio S. Benedicti datum per Dominum Gentilem Legatum in fauorem ipsius monasterii; super hoc dicit