Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)

bet Episcoporum transmissas, et hoc post aduen­tum Domini Gentilis Legati anno 1. (III.) trans­acto , qui habet mandatum generale per Vngariam et Sclauoniam, ac alias partes; nulli dubium, quod auctoritas Domini Gentilis expirauerat, nec potuit excommunicare aliquem in prouincia Spa­laten. nec processus suus valuit aliquid, etiamsi non fuisset appellatum per totam prouiciam Spa­lat. tam pro Clericis quam pro laicis. Quando — — — — processus regius fecit siue pro colle­cta, siue pro quolibet alio, cum appellatum fue­rit ab eo semel et secundo, ab omni grauamine , quod ipse credebat inferre; quae appellationes fuerunt legitime per Dominum Archiepiscopum prosecutae. Constat igitur nec Dominum Archiepi­scopum, nec aliquem da prouinca ista excommu­nicatum fore, vel fuisse, prout constat omnibus Episcopis de prouincia ; et quicunque aliter dicunt, male loquuntur. Item dicitur, quod Dominus Ar­chiepiscopus alienasset quamdam possessionem S. Bartholomaei iu Tinninio, quod falsum est, quia non aftenauit, sed alienatam per negligenliam vel incuriam a tempore pene quinque Archiepiscopo­rum vel praedecessorum dicti Domini Archiepi­scopi, laborando diligentius reinuenit. Et quia in ipsa terra iam per Dominum Tinien. Episcopum Nicolaum bo. mem. solemnis Ecclesia Episcopalis fuerat effecta, vt patet nunc, non contradicente praedecessore dicti Domini Archiepiscopi. Nec Ca­pitulo, Dominus Archiepiscopus aliud facere non potuit; quin ex consensu et voluntate sui capituli, pro tempore possessionis, quae licet modica sit, cum grandi labore , extorsit potius quam accepit quadringentas libras paruorum denariorum Vene-

Next

/
Oldalképek
Tartalom