Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)

mus, -vt eisflem insigniis, infra praedictum Vnga­riae regnum duntaxat, \ti libere valeas, praedictae legationis officium prosequendo, ita tamen: quod praemissis insigniis in aliis commissis tibi partibus, prouinciis et locis aliquatenus non vtaris , et quod in hac parte tibi pro euidentibus necessitatibus et vtilitatibus regni praedicti et terrarum earumdem conceditur, ad aliquam consequentiam praetextu concessionis huiusmodi in regno et terra eisdem propter hoc in posterum non trahatur. Quo circa fraternitati tuae per apostolica scripta firmiter praecipiendo mandamus, quatenus iniunctum tibi onus laboris huiusmodi pro divina et nostra reue­rentia deuote suscipiens, illud sic sollicite, sic viriliter et laudabiliter iuxta datam tibi a Deo prudentiam exequaris, quod ex tuis studiosis labo­ribus, coelesti fauente clementia, sperati fructus adueniant, tuque per sollicitudinis tuae ministe­rium illam, quae pias causas gerentibus pro re­tributione rependitur, palmam gloriae feliciter consequi merearis. Datum Anagniae III. idus May. anno VII." Odor. Raynaldi Annales Eccles. Tom. IV. ad annnm 1301. ]Nro. IV"—V. Subiicit idern : Eodem argumento A. Episcopos , tum maxime electum atque administratorem Ecclesiae Strig. Episcopos, et alios, qui aliqua dignitate ecclesiastica vel ciuili in iis regionibus eminerent; tum Poloniae et Sclauoniae Ducem , legatum debito bonore coinplecti , suamque illi operam commodare iussit. De eadem legatione JNicoIao Ostiensi Episcopo Cardinali im­posita , plures aliae exaratae litterae, vt in exequendis ipsius imperiis strenue studium suum ac diligentiam collocarent. a Nro. VI.

Next

/
Oldalképek
Tartalom