Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)
A. Ch. 1301. Idem Bonijucius legati sui procurationem omnibus Ecclesiasticis iniungit. Anag. III. Id. Maii. Bonifacius - - Vniuersitatem Vestram roga-r mus et hortamur, per apostolica vobis scripta mandantes, quatenus dictum legatum, imo potius nos in ipso, cum per partes vestras transitum fecerit, ob reuerentiam Apostolicae sedis et nostram, benigne recipientes et honeste tractantes, eumdem sibi pro suis et familiae suae necessariis et securo conductu, nec non in euectionibus opportunis, - siue in via decesserint, vel defecerint, aut alias fuerint impeditae , cum super hoc fueritis per ipsum, aut eius nuncium requisiti, in eundo, morando , et redeundo liberaliter prouidere curetis. Et si eumdem Legatum in aliquibus locis vel loco interdum moram protrahere contigerit, volumus quod non solum earumdem, eisque vicinarum f vel adiacentium partium , sed aliarum etiam, sicut eidem Legato pro huiusmodi oneribus diuidendis et faciiius supportandis expedire videbitur, remotaruin Patriarchae, Episcopi, etc. etc. Abbates, Praepositi, Archipresbiteri, Plebani et alii ecclesiarum praelati, et personae religiosae et seculares ecclesiarum et monasteriorum contribuere subuentionibus huiusmodi teneantur etc. Datum Anagniae III. id. Maii. anno VII. Raynald ). c. nro. Vf. Anlequam Nicolaus Ostiensis S. A. L. in Ilungariam peruenisset, Wenceslaus V. Bohemus, Andreae II. R. H. e Sorore Constantia et Ottocaro I. B. R. abnepos, Wenceslai JV. et Guttae filius, Elisabethae , Andreae llf. R. H. sponsus, aetatis anno XIII. ad regimen Hungariae euocatus, cirea XII. Augusti . Sede Strigoniensi vacante, per loannem ArcbiEpiscopum Colocen. maioris partis Hungariae consensu