Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)

stri, pro testimonio ad praemissa exequenda; de­mum idem homo vester et noster ad nos reuersi dixerunt requisiti: quod idem homo vester conuo­catis commetaneis et vicinis ipsius terre, et eisdem requisitis, earndem vacuam et in bona quantitate syluas et terras arabiles in se continentem , ve­streque collationi pertinentem inuenissent, et ei­dem Paulo statuissent, nullo penitus contradicto­re existente. Mete autem ipsius terre , sicut idem liomo vester et noster nobis retulerunt, hoc ordine distinguuntur: Prima meta incipit a parte orientali, super fluuium Lazpotoka, qui cadit in fluuium Naaspotoka, vbi separat eamdem a metis populorum de Ordo ; et super eamdem Naaspoto­ka ascendit et transit ipsum fluuium , et cadit in viam Okoli; quae vadit et cadit in fluuium Zvy­ne , et tendit vsque ad caput ipsius fluuii, ad oc­cidentem, deinde tendit ad aquilonem ; inde proce­dit circa latus montis Tatra , et vadit iterum ad orientern ad primam melam, ad caput Lazpotoka, et ibi terminatur. Datum in Crastino Circutncisio­nis Domini. Anno MCCCXV. Haec Vestre Sere­nitati duxirnus rescribenda, quum sic recepimus in mandatis. Nos itaque consideratis fidelitatatibus et ser­uiciorum meritis Pauli supradicti, que nobis in diuersis nostris arduis negociis fideliter exhibuit et impendit; predictam terram Naasfeu vocatam, cum omnibus vtilitatibus et pertinenciis suis vniuersis, sub distinctione metarum praedictarum , predicto Paulo, et per eum suis fratribus , videlicet filiis Andree supradicti, et per ipsos eorum heredibus, heredumque successoribus dedimus, donauimus, et contulimus iure perpetuo et irreuocabiliter pos-

Next

/
Oldalképek
Tartalom