Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)
sidendam, tenendam, et habendam. In cuius rei memoriam , et firmitatem perpetuam , presentes concessimus nostras litteras priuilegiales, dupplicis sigilli nostri appensione et munimine roboratas. Datum per manus discreti viri , Magistri Iohannis, Praepositi Albensis Ecclesie, aule nostre Yice-Cancellarii, dilecti et fidelis nostri. Anno Domini MCCCXY. pridie nonas Ianuarii, regni autem nostri anno similiter XV. " Ex. antliographo. Kaprinai sub B. Tomo X. nro IV. p. 9 —'11. CCLXXXVIII. A. Ch. 1315. Idem Carolus Magistro Michaeli, de gente Akus , fidelitatis merito , possessiones Pazdics et De~ regnyo donat. s. I. Pridie Idus lanuarii. Carolus , Dei gratia , Hung. Dahnat. Croat. Piam. Seru. Gallic. Lodomer. Coinaniae, Bulgariaeque Rex. Omnibus Christi fidelibus, praesentem paginam inspecturis, salutem in omnium Saluatore. Ad vniuersorum tam praesentinm, quam futurorum notitiam, harum serie volumus peruenire : Quod nos consideratis fidelitatibus, fideliumque seruitiorum meritis Magistri Michaelis, de gente Akus, Comitis et Castellani de Sarus, quae nobis in omnibus nostris negociis et agendis nostro lateri fideliter adhaerendo impendit et exhibuit, et specialiter in eo, quod cum in quadam expeditione nostra contra Mathaeum condam Palatinum de Threncsen in tenuta ipsius cum exercitu nostro essemus sub castro suo Visle (al. :Visk, hodie Visoly) vocato, vnde quidem exercitus praedabundus quasi nos irruerat; idem Magister Michael viriliter contra ipsos aggressores, videlicet Toin. VIII. Vol. I. ' 36