Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)
afflicti, verbera et ludibria experti, nonnulli etiam in ore gladii pro iidelitatibus, quibus idem nobis assidue nitebatur complacere, sunt occisi. Quid plura? Hic fuit, qui sequens nostrain regiam Maiestatem abnegauit semetipsum, suos, atque sua. Volentes fidelitatum obsequiis ipsius Magistri Tliomae remuneratione regia correspondere, vt ipsius meritis, regali munificentia dignis, paulisper satisfiat, et vt reliqui discant sub Principe gratioso deuotius famuiari, et laetentur in virtute et inisericordia boni praesidentis, praefatum Castrum Holiokw dictum cum possessionibus et pertinentiis suis vniuersis ab eodem Mjkus, tamquam ab infideli nostro et male merito auferentes, vt regia indignatione, quam meruit, perpetuo puniatur; eidem Magistro Tliomae, et per eum suis heredibus, lieredumque suorum successoribus, in aliqualem fidelium suorum seruitiorum recompensationem, dedimus, donauimus, et contulimus iure perpetuo et irreuocabiiiter possidendum, tenendum, pariter et habendum. Vt igitur liuius nostrae donationis series robur perpetuae obtineat firmitatis, nec vllo vnquam tempore per quospiam in irritum valeat reuocari, praesentes concessimus litteras nostras priuilegiales, dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus discreti viri Magistri Iohannis, Albensis Ecciesiae Praepositi, Aulae nostrae Vice-Canceilarii, et Archi Diaconi Kiikullensis, dilecti et fidelis nostri. Anno Domini MCCCXIII. Octauo Kalendas May , regni nostri anno simiiiter decimo lerlio. " Es. autogiaplio, MSS. Heuanesianor. Tomo V. Katona Tom. Vlll. p. 265. non iutegrum excitauit: Rescriptas f-t eonfirmatas. —• Datum per manus Discreti viii Ma-