Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)

gistri Ladislai Praepositi Eeclesiae Albensis Aulae nostrae Vice-Cancellarii. Dilecti et fidelis nostri Anno Domini MCCCXXni. tredecimo kalendas lunii Anno similiter XXIII. CCXXXYII. A. Ch. 1313. Idem Carolus possessionem Rosnobanya, ah Andrea III. li. H. Arehi-Episcopatui Strigonien. col­latam, nouitus donat. IV. nonas lulii. Carolus, Dei gratia, Hungariae , Dalmatiae , Croatiae, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Cumaniae, Bulgariaeque Rex. Omnibus Christi fidelibus, praesens seriptum inspecturis, salutem in eo, qui regibus dat salutem. Decet conces­sum a Principe donatum in longitudine dierum esse duraturum; decet regiae Celsitudinis piam considerationem, vt ea, quae ex donationibus suo­rum Progenitoruin et Antecessorum in ius et pa­trimonium Sanctae Matris Ecclesiae dedicata, et translata extiterunt, pia prouidentia Successorum nouae authoritatis approbatione roboret, et soli­det in aeuum permansura ; vt sicut per priores, sic et per posteriores dominos honorent, vt sua sancta Ecclesia iniuribus suis conseruetur incon­cusse. Proinde ad vniuersorum notitiam tam prae­sentium quam futurorum , harum serie volumus peruenire* Quod Yenerabilis in Christo Pater, Dominus Thomas, per eamdem Archiepiscopus Strigoniensis, locique eiusdem Comes perpetuus, ad nostram accedens praesentiam, exhibuit nobis priuilegium Andreae Regis, Praedecessoris nostri, bonae memoriae, super donatione et ream­bnlatione ac distinctione metarum possessionis Ro snobana vocatae, Archiepiscopo et Archi­Episcopatui Strigoniensi facta confectum et conces-

Next

/
Oldalképek
Tartalom