Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)
cti Nicolai. Anno Domini millesimo trecentesimo duodecimo. Ex eodem Cymelio. CCXXYIII. A. Ch. 1312. Marinus Georgio, Dux Venetiarnm , Jadrensibus se concedendae paci iugiter intentum esse, rescribxt. X.VIII. mensis Octobris XI. Tndict. Marinus Georgio , Dei gratia , Yenetiarum, Dalmatiae, atque Croatiae Dux, Dominus quartae partis et dimidiae totius imperii Romaniae, Nobilibus viris, qui Iadrae rectores se asserunt, rectum in errore concipere intellectum. Duas litteras vestras, vnam datain die vltimo Septembris ; alteram die tertio Octobris, vnam post alteram, quas nobis misistis, iuspeximus; in quibus inserentes verbaplurima magnificentiae, per nomen Dei finaliter conclusistis . quod pacem et concordiam totis viribus anhelabatis nobiscum, et quod propterea ad nos misissetis solemniter Ambasciatores vestros, si de securitate eorum fuissetis confisi ; sed inducebat vobis terrorem mors illius in Arbo^ qui extinctus in nostra fuerat ciuitate; et ideo prouidistis nobis tutius litteras destinare. Ad quas vobis rescribimus: quod si adDominum intuitum mentis vestrae dirigitis, sapienter et prouide agitis. Et vtinam ! nam diu oculos mentis conuertistis ad eum , quem nos in omni statu glorificamus deuo— te , et tanto prcpensius, quanto euidentius nobis, licet aliquando sinistrum nobis afferat, tamen permittit vitas, et potentiam ad ipsius honorem et gloriam, et ad reprimendas quorumcunque iniurias nos reseruauit. Et tamen de ipsius viribus, et potentia nostra solum in tantum confidimus , in Tom. VIII. Yol. I. 31