Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)

quantum ipsius Domini Dei nostri beneplacitis credimus inhaerere. Nec potest eius inconprehen­sibile iudicium facile concipi, quod saepe causis latentibus permittit fortunam aliquos blandiri, vt, fortius eos laedat. Sed non expedit verbis huius­modi diutius immorari. Ad id, quod dicitis, quod pacem anhelatis , et vultis , rescribimus: quod mandato Dominico totis viribus adhaerentes illam voluimus , nec vnquam pro nobis remansit , vt omnibus non extat incognitum. Nam ab initio , et postmodum saepe , et plures nostros ambascia­tores transmisimus, et ad vos primo: et postmo­dum de Nobilibus nostris saepe et saepius ad par­tes praedictas, et nori pro nobis, sed pro vobis semper remansit bonum concordiae, vt vos scitis, et nouit Deus, cui omnia sunt aperta, et nunc et­iam in eadem voluntale reconciliationis et pacis consistimus, et consistere intendimus semper, cum quibuscunqne modis facla procedant, quae ncc iu prosperis, nec in aduersis animum noslruui im­mutant. Ita quod, sicut extunc, ila ex nunc eam volumus , et ad illam intendimus semper, cum quibuscunque per^onis , et ad ipsam habendam cum eo , quod conuenit, dare operam efficacem, et specialiter reconciliationem et bonum Ciuitatis nostrae Iadrae et Vestrum, quos tanta affectione dileximus, tanta charitate fuimus prosecuti, quan­tam, nouit Deus, poterat pater naturalis erga dile­ctos filios gerere, vel habere: Nec multum est o­pus exemplis, nisi vos cunctos, et statum ve­strum aspicere , qui in tantum aucti sub nostro suaui dominio fueratis. Nec occasione mortis illius in Arbo, vel alia causa habebatis, vei habetis de mittendo ad nos timere , vel in aliquo dubitare ,

Next

/
Oldalképek
Tartalom